monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 7
CESTI PII narratio. Ita domi custodita est, ut rapi posset; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae, ut lenoni venderent; sic emit leno, ut prostitueret; sic venientes deprecata est, ut ferro opus esset. Coniectum in urnam nomen eius non exit sed eiectum est: tempus erat nos sortiri; urna purgata est. Stetisti, puella, in lupanari: iam te ut nemo violaverit, locus ipse violavit. stetisti cum meretricibus, stetisti sic ornata, ut populo placere posses, ea veste quam leno dederat. nomen tuum pependit in fronte, pretia stupri accepisti, et manus, quae dis datura erat sacra, capturas tulit. Cum deprecareris intrantis amplexus, ut alia omnia impetrares, osculo rogasti. Ancillae ex lupanaribus sacerdoti non emuntur. Coram sacerdote obscenis homines abstinent. Non sine causa sacerdoti lictor apparet: occurrent(em) tibi meretricem summovisset.